ALAPAM

ALAPAM
ALAPAM
dare vide supra. Sed et Alapam dandi, et aurem torquendi in testimonium, ritus alius occurrit in LL. Ripuarior. tit. 60. § 1. Si quis villam --- ab alio comparaverit, et testamentum accipere non potuerit, si mediocris res est cum 6. testibus --- si magna cum 12. ad locum traditionis accedat, et sic eis praesentibus pretium tradat et possessionem accipiat, et unicuique de parvulis alapas donet, et torqueat auriculas, et postmodum testimonium perhibeant. quod forte propterea factum, ut testes postmodum, cum in rei gestae testimonium advocarentur, in memoriam revocarent, se ibi loci alapis caesos aut auribus vellicatos esse, apud Eund. Vide quoque infra in voce Auris. Histriones porro os sibi percidi et alapis battui ut risum moverent, patiebantur, vide infra Latini alapis dignus: uti de ritu alapas infligendi servae quam unam in templum matronae introducebant, in Matralium Festo, ubi de eo. At per Alapam seu Colaphum contrariô ritu servos sibi fecit Ioculator quidam, qui dux viae fuerat Carolo M. pergenti in Italiam, contra Longobardos. Cum enim hic ab Imperatore veniam nactus esset petendi quod vellet, in monticulum quendam ascendens, cornu inflavit suum, et quam longe sonus pertigisset, agros hominesque sibi dari postulavit. Nec frustratus est eius votum Carolus: itaque descendens is, per viculos et arva, et interrogans, quos inveniebat, Audisti, inquit, sonitum tubae? Cui si dixisset, Etiam audivi, dabat illi mox colaphum dicens, Tu, inquit, es meus servus. Quô pactô satis amplum dominum sibi quaesivit: Servi autem, quos hôc pactô suos fecit, a cornu eius Transcornati dicti sunt, ut Idem ex Chron. Novaliciensi docet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ALAPA — apud Phaedrum l. 2. Fab. 6. ubi de Tiberio Imperatore cum in Misenensem villam venisset, Ex alticinctis unus Atriensibus Alveolô coepit ligneô conspergere Humum aestuantem, come officium iactitans: Sed deridetur. Inde notis flexibus Praecurrit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mellitus, S. (1) — 1S. Mellitus, Archiep. Conf. (24. April). Dieser hl. Mellitus wird als erster Bischof von London und dritter Erzbischof von Canterbury verehrt. Das Mart. Rom. sagt von ihm, er sei vom hl. Gregor13 nach England geschickt worden und habe die… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Mirchi Music Awards South — Awarded for Best in film music Presented by Radio Mirchi Country  India …   Wikipedia

  • Balthasar Tilesius — (* 11. April 1673 in Goldbach (Preußen); † 10. Dezember 1735 in Königsberg (Preußen)) war ein deutscher Jurist. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 3 Literatur 4 …   Deutsch Wikipedia

  • ALCIBIADES — Imperator Atheniensis fuit, summô locô natus, naturaeque et ingenii donis excellentibus exornatus: rursus vero omni vitiorum genere deformatus; nisi quantum eum ab illis retraxit disciplina Socratis, cui se erudiendum tradidit. Vitam eius prolixe …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARELATUM — urbs nobilis Archiepiscopalis Galliae Narbonens. secundum quosdam ab Arulo, Priami nepote, vel ab Areli, filio Gad. Gen. c. 46. v. 16. condita: Phocensibus aliis eius originem tribuentibus, eô tempore, quô etiam Massilia exstructa. Sextanorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUFFA — recentiorlbus alapa est: ex ital. buffa; quod est ea pars cassidis, per quam mittitur spititus. Qui enim alapam alici infligit, dicitur ironice caput vel genas illius galeâ operire ac tegere, Couvirir la iove: quae est vulgaris apud Gallos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROMA — I. ROMA Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primô septimae Olympiadis, teste Dionysiô Halicarnasseô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRANSCORNATI — species servorum, in Chron. Novaliciensi; sic dicti, quod, cum Carolus M. in Italiam contra Langobardos pergeret, ioculatori cuidam, qui viae ipsi dux fuerat, conceslerit, ut quicumque sonitum tubae eius corneae, quam in monticulo quodam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VALENTINIANUS — Praefectus aulae primarius ob alapam scrificulo, quod chlamydi eius aquam lustralem aspersisset, impactam, a Iuliano Apostata relegatus est. Vide Socr. l. 3. c. 10. et 17. Idem cum Valentintano I …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”